Hľadaný výraz: Mt 4,12-17, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam. 13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam 14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem: 15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium; 16 populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis ”. 17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.

1

mail   print   facebook   twitter